Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

in portione mea diues sum, in portione mea potens sum. merito tales praesumo fructus istius portionis, ut salus et uita donetur. quia hoc est istius patrimonium portionis quam elegi mihi. dixit hoc claudo, et surrexit qui erat claudus ab utero matris suae. quomodo ergo Petrus poterat portionis suae damna sentire qui naturae reparabat?

Quare non habeas argentum atque aurum, Petre, dic nobis; dic etiam quid sit istud quod habere te dicis, qui omnia quae habebas te reliquisse dixisti. sic enim locutus es domino: ecce nos omnia dereliquimus et secuti sumus te, hoc est: non quaesiuimus quae saeculi sunt, non quaesiuimus partem de possessionibus, sed te elegimus portionem. reliquisti ergo, Petre ante omnia quae habebas: unde habes quod habere te dicis?