Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

plena est ergo terra misericordiae domini, quia omnibus data est re- missio peccatorum, super omnes sol oriri iubetur. et hic quidem sol cotidie super omnes oritur, mysticus autem sol ille iustitiae omnibus ortus est: omnibus uenit, omnibus passus est et omnibus resurrexit, ideo autem passus est, ut tolleret peccatum mundi. si quis autem non credit in Christum, generali beneficio ipse se fraudat, ut, si quis clausis fenestris radios solis excludat, non ideo sol non ortus est om nibus, quia calore eius se ipse fraudauit, sed quod solis est, praerogatiuam suam seruat, quod inprudentis.