Expositio Psalmi CXVIII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
non tamen potest piger esse qui domini mandata custodit. qui ergo timet, custodit; ergo eius est custodire qui timeat. sanctus itaque hoc dicit; ego autem mihi hoc usurpare non possum. quanti enim sunt qui timeant deum, et non illis conpatior, quaerunt opem: et ferre nolo, misericordia indigent, sumptu non adiuuo! quisquis autem haec facit, ipse potest dicere se timentium Christum esse consortem.
Misericordiae tuae, domine, plena est terra; iusti ficationes tua sdoce me. quomodo plena est terra misericordiae domini nisi per passionem domini nostri Iesu Christi, quam futuram praeuidens quasi praemissam propheta concelebrat ? prophetis enim ea quae uentura sunt praeuidentibus moris est, ut quasi iam decursa memorentur quae posterioris aetatis sunt.