Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

si oderim mendacium, particeps Christi sum, quia ueritas Christus est: si fugiam iniquitatem, particeps Christi sum, quia Christus iustitia est. beatus qui hoc potest dicere. sicut enim membrum particeps esse dicimus totius corporis, sic coniunctum omnibus timentibus deum, qui non dicat alteri: \'non es de corpore meo\', hoc est non dicat pauperi diues, non ignobili nobilis, non aegro sanus, non fortis debili, non inperito sapiens dicat: \'non estis mihi necessarii\', particeps corporis Christi est quae est ecclesia.

sed qui sciat quod hi, qui uidentur in ecclesia debiles pauperes inprudentes, etiam peccatores, abundantiore indigeant honestate et maiore praesidio fulciendi sint, qui hoc nouerit, ipse potest dicere: particeps ego sum omnium timentium te, qui conpatiatur magis huiusmodi hominibus quam fastidiat eos, conpatiatur infirmis, ut sciat quia unum corpus omnes sumus et membris membra conexa, ut alterum sine altero esse non possit et, cum alterum dolet, conpatiatur alteri. iste ergo recte potest usurpare huius uocis auctoritatem.

Uide autem, quam uerecunde propheta dixerit: particeps ego sum timentium t e. non dixit \'imitantium\'. sed \'timentium\'; initium enim sapientiae est timor domini. inter rudes se constituit humilitate, cum ueteranos deuotione superaret. sed tamen et timere uirtutis est, quia scriptum est: timete dominum, sancti eius.