Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

partieeps Christi est. habet etiam tribulationis suae participes, ideoque, qui particeps eius esse cupiebat, dicit: nunc gaudeo in passionibus pro uobis et adimpleo ea quae desunt tribulationum Christi in carne mea pro corpore eius, quae est ecclesia. sepulturae quoque eius participes sumus; quisque enim consepultus est cum ipso per baptismum in morte, particeps eius est. ideoque ipse apostolus, adstruens quam nobis gratiam dederit dominus Iesus, ait: participes enim Christi facti sumus.