Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Sequitur uersus septimus: particeps ego sum omnium timentium te et custodientium mandata tua tua. habet et Christus participes atque consortes sui. denique Dauid probat dicens: unxit t e deus, deus tuus. oleo laetitiae prae consortibus tuis. habet participes carnis, quia carnem suscepit. habet prophetiae, quia prophetam, inquit, uobis suscitabit dominus deus uester de fratribus uestris tam quaquae m m e. ipsum audietis per omnia quaecumque loquetur uobis. erit autem, omnis anima quaquae e non audieriaudierit t prophetam illum exterminabitur de pIe be.