Expositio Psalmi CXVIII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
surgendum, inqllam, et domino confitendum est, ut gratIas agas, confitenda etiam eius aeterna indicia, quiequid nobis boni accidit, ut eius iustitiae deputemus ac, sine diuites sumus sine salubriter ualemus, iustitiae domini deferamus, quia iustus est, ut opus suum tueatur ac seruet, ut, quos nudos indotata quadam naturae sorte in hanc proiecit corporis infirmitatem, uigore animi et misericordiae suae dote pauperes uestire dignetur. quod utique omni agendum uirtute manifestum est, ut nec die nec nocte nec ullo tempore a gratiarum actione debeamus uacare.
Sequitur uersus septimus: particeps ego sum omnium timentium te et custodientium mandata tua tua. habet et Christus participes atque consortes sui. denique Dauid probat dicens: unxit t e deus, deus tuus. oleo laetitiae prae consortibus tuis. habet participes carnis, quia carnem suscepit. habet prophetiae, quia prophetam, inquit, uobis suscitabit dominus deus uester de fratribus uestris tam quaquae m m e. ipsum audietis per omnia quaecumque loquetur uobis. erit autem, omnis anima quaquae e non audieriaudierit t prophetam illum exterminabitur de pIe be.