Expositio Psalmi CXVIII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
pro agris igitur ipse sibi satis est, habens bonum fructum qui numquam possit perire; pro domibus satis est sibi, ut sit habitatio domini et dei templum, quo nihil potest esse pretiosius. quid enim pretiosius deo aut quid deest ei uiro, qui potest dicere: non contingat mihi gloriari nisi in cruce domini nostri Iesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est et ego mundo? non potest in hoc princeps mundi huius sibi consortium uindicare, in quo nihil suum inuenit.
Ideoque dominus, qui uenit docere, ut fieret nobis deus portio, ait: uenit enim huius mundi princeps [*]( 6*Deut« 10, 9 SNum. 18, 20 19 cf. I Cor. 3, 16 21*GaI. 6,14 27*Ioh. 14, 30 ) [*]( 1 esse mea 0 2.6 leuui Pm1 5 portiones Na 10 iudicant dull GPmlRml \' 11 multos Nml 12 quantumlibet] add. enim Av 13 suos extendant av deficit terra N 14 cupitates GMml cupiditatis Pml et pendunt] expendunt 0 impeadunt Mm2NT pendant R fluctus sint 0 15 sibi om. a militat nisi deo 0 16 eum] cum OMOPRa 17 possessio Aml, om. N alt. est om. AGOPR 19 tibi Rml templum dei av 21 contingit Nml )
in portione mea diues sum, in portione mea potens sum. merito tales praesumo fructus istius portionis, ut salus et uita donetur. quia hoc est istius patrimonium portionis quam elegi mihi. dixit hoc claudo, et surrexit qui erat claudus ab utero matris suae. quomodo ergo Petrus poterat portionis suae damna sentire qui naturae reparabat?