Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

pro agris igitur ipse sibi satis est, habens bonum fructum qui numquam possit perire; pro domibus satis est sibi, ut sit habitatio domini et dei templum, quo nihil potest esse pretiosius. quid enim pretiosius deo aut quid deest ei uiro, qui potest dicere: non contingat mihi gloriari nisi in cruce domini nostri Iesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est et ego mundo? non potest in hoc princeps mundi huius sibi consortium uindicare, in quo nihil suum inuenit.