Expositio Psalmi CXVIII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
nam etsi omnem emendationem nostri inimicus exosus sit, tamen ad tempus, ut sobriae mentis uirum possit elidere, praetendit futuram indulgentiam, ut praesentia peccata persuadeat, et, cum inpulerit aliquem ad erroris adsensum, si uiderit eum iam non amore uirtutis a culpa, sed poenae contemplatione reuocari, inserit uarias disceptationes, ut dicat sibi: \'quis me uidet? tenebrae circumdant me et parietes. quem uereor? non uidet altissimus, non ad eum nostra peccata perueniunt, non dignatur spectare quae turpia sunt\'. haec utique usu exemploque cognoscimus: nemo enim potest esse expers temptationis.
Itaque ut tempus hoc habile temptamentis, ita etiam tempus est poenae, quod ex lectione diuina possumus edoceri. non enim otiose dominus deus noster, cum posset quocumque momento primitiua Aegyptiorum extinguere, hoc tamen tempus dolori et luctui peccatoris oportunius iudicauit. sic enim scriptum est, quia media nocte primogeniti Aegyptiorum liberi ab exterminatore sint interempti.