Expositio Psalmi CXVIII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
media nocte surgebam, docens surgendum esse media nocte. nec otiosum est quod adiunxit: a d confitendum tibi, hoc est, ut illo maxime tempore deprecari deum et propria debeamus peccata deflere nec solum praeteritis ueniam postulare, sed etiam praesentia declinare, futuris cauere; multa enim illo in tempore temptamenta proserpunt.
Tunc feruet carnis inlecebra, tunc temptator inludit; coquitur cibus potusque digeritur, stomachus aeger, mens somnolenta, animus occupatus est. itaque aut quiescenti calor soporis augetur aut uigilanti nondum plenior refusus uigor est, qui errorum cauere possit incursus. tunc igitur temptator adsistit, tunc retia iacit, quibus turbare mentem possit inprouidam.
tunc spiritales nequitiae tenebras offundunt, tunc omne nefas suadere contendunt, quando [*]( I*Esai. 43. 25 4-Ps. 118,62 7 ct. Luc. 6, 12 12 Ps. 118.55 16.17 Ps. 118.62 27 cf. Eph, 6, 12 ) [*]( 1 pro sum om 0 alt. ego sum era.;. R 4 timeas JIa confitearis 0 5 nocte, inquit GMNaυ6 est satis 0 8 precandum M0 9 pr. postulaMt N 11 media post alt. nocte fr. 0 sed] si Jlml surgas nocte MN aυ 13 in nocte NOP Raυ, p. 144. 23 15 qua Rm1 sederit RmZ 16 docens] add. te a 17 adiuncxit P 19 deBere peccata av 20 tempore in illo M in om. N 22 dum decoquiturO 23 sthomacns R somnulenta Am1Rm225 est uigor aυ26 adsistet Pm1 27 possit menrem av inpauidam 0 spiritalis NPT 28 offendunt Mm1NPm1 )