Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

insidiantur enim quasi pessimi uenatores et, quando prosperorum euentu animum relaxamus ac secundis rebus remittimus nec excubias cautionis habemus intentas, tunc plus iactant laqueos suos aut in uia qua ambulamus abscondunt, ut, cum fuerint eorum laqueis innexa uestigia, trahant, quo securum subplantent uiantem uel collo adstrictos strangulent commeantes.

Noli ergo alta ambulare ceruice sicut filiae Iudae; altis enim ceruicibus cito laqueus innodatur. noli ad saecularia mentem animumque defigere, sed cireumspice oculis animae diligenter, quia pluit dominus laqueos super peccatores, ne cadentes inligare te possint; quos poteris euitare, si legem domini non obliuiscaris.