Expositio Psalmi CXVIII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
At uero alia uincula sunt, ut dixi, domini Iesu, quem sequuntur, inquit. alligati uinculis, hoc est uinculis adstricti caritatis et amoris, fidei uinculis alligati, licet sic possit intellegi: alligati uinculis Christum sequuntur, hoc est peccatorum et criminum remissorem, fontem indulgentiarum, redemptionis auctorem. sequamur ergo uincula Christi, fugiamus uincula uenatorum, ne, dum incedimus, dum ignoramus, laqueos eorum pes nostrae mentis incurrat, ne animae nostrae ceruicem nexibus inseramus.
insidiantur enim quasi pessimi uenatores et, quando prosperorum euentu animum relaxamus ac secundis rebus remittimus nec excubias cautionis habemus intentas, tunc plus iactant laqueos suos aut in uia qua ambulamus abscondunt, ut, cum fuerint eorum laqueis innexa uestigia, trahant, quo securum subplantent uiantem uel collo adstrictos strangulent commeantes.
Noli ergo alta ambulare ceruice sicut filiae Iudae; altis enim ceruicibus cito laqueus innodatur. noli ad saecularia mentem animumque defigere, sed cireumspice oculis animae diligenter, quia pluit dominus laqueos super peccatores, ne cadentes inligare te possint; quos poteris euitare, si legem domini non obliuiscaris.
etenim etiam qui ligatus est, si sibi sit conscius liberatatem suam non libertatem suam non desinit et causam nonnumquam dicit e uinculis eam- 25 que sibi legum praescripto defendit ac iudicio frequenter absoluitur. ergo et tu, si peccaueris, memor esto legis, si peccaueris, memor esto [*](4 cf. Os. 11.4 14 cf. Ps. 141,4 18 ct. Esai. 3.16 21 cf. Ps. 10, 6 (7) 24 cf. Caes. B. G. 1,4, 1 ) [*]( 1 capiunt AP bestiam Mm2NTqui Mm2, add. in Ta 2 praebeat T 3 in diuinarmn v in om. A -1 uincla 0 domine 0 secuntur OPR qui (quibus T) reguntur Mm2NT 6 et] add. spei a amatores NTa 7 secuntur MNOPR 8 remissionem A 10 incidimus codd. praeter A. a 11 nec GMaυ flxibus b 12 prosperum 0 13 relaxemus 0 excubiae NPm1T 16 uiatorem 0 adstricto Am2GMOPa17 transgulent O 18 iudaeae MOP 19 ad om. Gm1m1 20 sed] si Mm121 laqueos deus 0 23 legatus A 24 educit ANOPT ducit Mm2eaquem P et eam (ea Gm1) GM at eque 0 25 praescripta Gm10PR perseripta M praescriptura NT absoluitur 0 absolnit eel. aυ ) [*]( LXIL Ambros. Pars 5. Petschenig ) [*]( 12 )