Expositio Psalmi CXVIII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
denique cum Moysi dictum esset, ut populo Iudaeorum per tribus singulas diuideret incolatus et distribueret singulis tribubus portionem, tribum Leuiticam excepit deus dicens: filiis Leui non erit portio neque sors in medio fratrum suorum, quia dominus deus pars eorum e s t, et alibi ego dominus portio eorum.
Negatur his terrena diuisio, ut ipsi, dum saecularem sibi non uindicant portionem, fiant caelestis possessio; uel hoc solum nouerint possidere, hoc est fidei et deuotionis obsequium, multo ditiores quam qui possessionum suarum spatia ampla diffundunt. quantumlibet fines extendant suos, et terra deficit et mare includit insanas cupiditates et pendunt tributa maiora quam fructus sunt. at uero iste nihil sibi possidens nulli nisi deo militat, supra terram eius est portio, non eum terra deficit, non mari clauditur. cui portio deus est, totius possessor est naturae.