Expositio Psalmi CXVIII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
Qui uiderit, inquit, mulierem ad concupiscen dum eam, iam adulterauit eam in corde [*](2 cf. Matth. 18,15—17 17 cl. Hebr. 12, 22 20*Prou. 14, 12 23 cf. Matth. 7,14 28*Matth. 5, 28 ) [*]( 1 secrete J/ 6 operis] apertio oris Ma an] enim Mm2 7 com- pitum OBm2av 8 uelud M 9 nescis GMml 10 certe om. 0 11 adoriendum NOPtnlav 13 quae sit uiaj quaeris niam NPRT 14 debes] pergitA 16 pr. illo] illuc R 19 hae] ecce NT eae P heae R 20 legistis 0 23 regnum dei N ergo a eam igitur AR 25 facili NO 28 quid Mm] iaquid Rml, om. 0 )
timuisset, ne, cum uidisset mulierem, mente caperetur et animo, utique non prospexisset ad mulierem, ne concupisceret eam. uidens ergo mulierem non direxit pedem suum in testimonia domini, qui, si ante lapsum suum cogitare potuisset, forsitan direxisset. unusquisque ergo prius cogitet quomodo uideat mulierem, ut non uideat ad concupisc-endum eam, ut non adtendat eam. si autem uidens repente uel bona cogitatione fundatus dirigat pedem suum ad testimonia domini, ne in captiuitate permaneat, utique ei profuit cogitatio.