Expositio Psalmi CXVIII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
Est ergo iusta misericordia, sed est etiam iniusta misericordia. denique in lege scriptum est de quodam: non misereberis illius et in libris Regnorum legis, quia Saul propterea contraxit offensam, quia miseratus est Agag hostium regem, quem prohibuerat sententia diuina seruari. ut si quis latronem filiis deprecantibus motus et lacrimis coniugis eius inflexus absoluendum putet, cui adhuc latrocinandi adspiret affectus, nonne innocentes tradet exitio qui liberat multorum exitia cogitantem?