Expositio Psalmi CXVIII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
et quid de dei appellatione dicam? esto angelus, hoc est diuini minister imperii, obsequere mandatis domini. cum fueris angelus, uidebis faciem dei. magnum est uidere dei uultum. lex tibi dicit, ut tertio te offeras in Hierusalem. ipse dominus Iesus ait: beati mundo corde, ipsi enim -deum uidebunt.
aduertis quid a te exigatur, ut uideas deum, cui uitae proposita sit praerogatiua uidendi deum? emunda igitur cor tuum, ut quasi nouus creeris renouato spiritu, omnes pollutas cogitationes de corde tuo abice, nihil sit quo tuus inquinetur affectus, simplex mens, pura sinceritas sit. talibus se dominus, cum inuolucrum corporis deposuerint, demonstrare dignatur.