Expositio Psalmi CXVIII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
in se crimen agnosceret, nec temptari, si passionibus grauibus se sciret obnoxium. liber igitur a peccato deo se cupidus offerebat. sed fortasse, quia adhuc frequentioribus dei uisitationibus mundus a uitio non foret, non fuerit in principio perfectus, utpote cui ante paululum dictum erat: solue calciamentum pedum tuorum, illud utique calciamentum quod de Aegypto detulerat, hoc est corporeae conuersationis inuolucrum. ideo dicit ei dominus: nemo homo uidebit faciem meam et uiuet.
Quando dictum sit, considera. nondum ei dictum erat: faciam te in deum regiPharao. adhuc homo erat, [*](9 ci Cod. Theod. XV tit. 7, Iex 12 17 Ps. 25 2 23*Ex. 3, 5 26*Ei 33, 20 28*Ex. 7,1 )[*](def. A) [*](3 quum Pml, om. Gm1Mm1 miratur Mm1α admiretur aspectus 0 4 ullius Mm2 8 fuerint om. N 9 oHerri Pm2 12 sibi bene O procedit a 14 Movsis v affectus Oml 15 innocens] add. uolebat a 16 aperiri Mm2 18 ueiit GPBml 21 qui R 22 uitia Bml pr. non om. NOPB alt. non] nec GMa faeritJsieO 24 tulerat 0 25 inuolutum Ga inuolumentumex rauoluerum N ideoque a 26 hominum MNOav 27 quando] add. id T aafem id v 28 pharaoni MO pharaonis a )
et quid de dei appellatione dicam? esto angelus, hoc est diuini minister imperii, obsequere mandatis domini. cum fueris angelus, uidebis faciem dei. magnum est uidere dei uultum. lex tibi dicit, ut tertio te offeras in Hierusalem. ipse dominus Iesus ait: beati mundo corde, ipsi enim -deum uidebunt.