Expositio Psalmi CXVIII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
Sed non illi soli dicit dominus Iesus: hodie mecum eris in paradiso, sed et tibi dicit: mecum eris in paradiso, si confitearis dominum Iesum, si eius patrocinium tibi poscas, si et ipse dicas: memento, domine, mei. cum ueneris in regnum tuum. sed tibi non dicit: hodie mecum eris; dicit martyri:
hodie mecum eris in paradiso. tibi non dicit, quia adhuc in hoc febrienti corpore constitutus, in hoc concupiscenti, in hoc terrena adhuc desideranti. sed cum potueris dicere: disrupisti uincula m e a, hoc est: soluisti cursum istius uitae, liberasti me ex hoc mortis corpore, tunc tibi dicet: hodie mecum eris in paradiso.
Habes igitur, homo, inter multa proposita etiam huiusmodi portionem. proposuit tibi dominus in portione possessiones, in portione aurum, in portione argentum, in portione honores, in portione nobilitatem, proposuit etiam in portione se ipsum. habes plurimas portiones, elige quam putas. non te numerus [*](2 ct. Matth. 19, 21\' 3*Gen. 17,1 5.8.10.11.15.20 Luc. 23, 43 13*Loc. 23, 42 18 Ps. 115, 7 (16) 19 cf. Rora. 7, 24 ) [*]( 2 remuneratiore 0 3 censeatur AR iiiquid Pml ero] ergo Rm1 5 sane} sine ut M 6 paradyso AMR 8 paradyso AMPR (sim. vnjra) 10 noa om. A 13 mei domine NOav 14 dum av 15 eris] add. in paradiso 0 16 adhuc] add. es (Ov febriante Gm1Mm1 febrianti Gm2Mm2 febricitanti Rm2 17 corpore] add. es Rm2 constitutus] add. es n 18 dirupisti GORaμ 20 dicit codd. av (dicit tibi 0), correxi 22 propositum Pn 1 eiusmodi AR 25 in portione etiam AOR 26 habes] add. igitur a )