Expositio Psalmi CXVIII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
denique in posterioribus ait: inuenerunt me qui circumeunt ciuitatem, tulerunt mihi pallium. habuit ergo certamen; sed qua ratione supra non tulerint pallium, haereo reperire, nisi forte quia ibi interrogasse se dixit: numquid quem dilexit anima mea uidistis? quae Christum loquebatur, nec exuta est pallio et quem quaerebat inuenit.
Disce, quemadmodum Christus quaeratur ab his utique, qui non perfunctorie quaerunt, uiolenter retinent, sicut ista, quae ait: tenui eum et non dimisi eum, fide inuenit, meditatione constrinxit. si bonos custodes accipimus, utique angeli sunt. qui ergo angelos transit, uerbum inuenit.
ideo non multum interualli fuit, cum transiuit ab his et inuenit Iesum. quomodo ergo infra tulerunt pallium, nisi forte quia processu operosae fidei ecclesia dum nudatur, a domino plus amatur, expolians se ueterem hominem, ut nouum induat, quem non operiunt indumenta, sed mentis secreta clarificant, aut quia amictum sapientiae saecularis ad Christum uentura deposuit? et Noe exutus est pallium, posteaquam coepit esse perfectior.