Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Ideoque. ut expelleretur et eliminaretur obliuio a domo sancta sua, cantatores sibi fecit uerus Salomon, qui toto spiritu inquirendae cognitioni diuinitatis intenderent, ne psallentes deessent ecclesiae suae, quorum cantu nequam spiritus fugaretur, sicut Dauid sancti docemur exemplo, quo psallente malus ille spiritus expellebatur, qui Saul regis corda uexabat.

prophetae quoque, ut prophetarent, psallendi peritum iubebant psallere, quo suaui inuitata dulcedine spiritalis infunderetur gratia. et in euangelio legimus in domo patris illius filium recuperantis percrepuisse symphoniam, qua epulantes delectabantur fideles, perfidus autem inpatienter audiebat. dulcis igitur est cantilena quae non corpus effeminat. sed mentem animumque confirmat. ideoque canticum dicitur domini testamentum, quia