Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

multi enim non solum alieni a fide, sed etiam qui uidentur non mediocria scripturarum praecepta gustasse, temptari solent prosperis superborum processibus, uidentes eos, qui praeuaricantur legem, impietatis arbitros, adrogantes, contemptores fidelium, extollentes se aduersus eos, qui humiliant cor suum secundum timorem dei et praecepta caelestia, abundare in hoc saeculo diuitiis praeconio honoribus potestatibus eisque, quo grauiora commiserint, eo affluentiores successus commodorum saecularium secundare, contra autem iustos uiros plerumque laborare inopia, amissionibus filiorum, sterilitatibus coniugum, quo exagitati atque turbati sensum mentis inclinent, ut putent dei in hoc quoddam errare iudicium, non tenentes caput ueritatis, quo euidentissime conprehenditur non in hoc saeculo, sed in futuro repositam nostrorum remunerationem esse meritorum.

Sed paucorum est istud aduertere. denique in principiis etiam Dauid ipse temptatus est, sicut habes scriptum: ecce ipsi peccatores et a bundantes in saeculo obtinuerunt diuitias. et dixi: numquid sine causa iustificaui cor meum et laui inter innocentes manus meas et fui flagellatus tota die? igitur et nostrum unusquisque, qui perfecti non sumus, haec uidens dicit: ubi est prouidentia dei, ubi iustitia ?