Expositio Psalmi CXVIII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
Nonne, cum aliquid de scripturis cogitamus et explanationem eius inuenire non possumus, dum dubitamus, dum quaerimus, subito nobis quasi super montes altissima dogmata uidetur ascendere. deinde quasi super colles apparens nobis inluminat mentem, ut infundat sensibus quod inuenire posse difficile uidebatur?
ergo quasi ex absente fit praesens uerbum in cordibus nostris. et rursus, cum aliquid nobis subobscurum est, tamquam subducitur uerbum et [*](2 d. Ps. 67,5 3 cf. Ps. 67, 34 5.7* Cant. 2, 8 7 cf, III Reg. 21 (20), 28 10 Ps. 124, 2 ) [*]( 2 septemtrione GP 3 caelos — 7 montes om. N 6 et] ecce 0 7 montes] add. salit si sis mons 0 8 est] add. et v ubi ergo salit om. N 11 non potes ftM. P nec] non Mm2NP 12 si] sic 0 ita transiliat om- AimlOPR 16 assiduo a uerbum av 17 uidit ORml 18 odorem] ore NTml ora Tm2 patientur Au 20 iste om. MN 21 ipse om. a M oidentur NT 26 inueniri 0m2 27 uerbum-rursus om. N in om. 0 rursum MOT 28 tamquam - et om.b )
Ergo et si super montes salit, sequere, et si super colles, sequere. repperiuntur enim in montibus et in collibus uenatores domini, qui inuestigant eos qui capiuntur ad uitam. sic enim dixit per Hieremiam deus: ecce mitto multos piscatores et multos uenatores et uenabuntur eos super omnem montem et super omnem collem. ibi ergo populus dei quaeratur et inueniatur in Petri et in Pauli doctrina gratia disciplinae, ut non in conualle sint, ubi fletus, sed in montibus, a quibus unumquemque Christus inluminat.
et cum Petrum legimus Christus inluminat, et cum Paulum legimus Christus inluminat. curauit Paulus, Christus inluminauit, quoniam inuocato domini Iesu nomine resurrexit cuius sanatus est munere. suscitauit mortuam Petrus, Christus inluminauit; et ideo ait: inluminans tu mirabiliter a montibus aeternis.