Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Ideoque ait: et custodiui legem tuam semper, in aeternum et in saeculum saeculi. duo dixit, cum unum satis esse posset, si unum significare uoluisset. sed quia non solum in praesenti uitae huius tempore, sed etiam futuro post huius uitae curriculum custodienda promittitur, ideo arbitror et secundum eos, qui exemplari et umbrae seruiunt cae- lestium, et secundum eos, qui in caelestibus siti secundum ueram legem cultus deo deferunt, pollicetur sibi esse uiuendum, ut et hic et ibi legem custodiat, hic in exemplari, in speculo, in aenigmate, illic in ipsa facie ueritatis.

Possumus et illud intellegere, quia διὰ παντὸς non solum id significat quod dicitur \'semper\', sed etiam id quod \'per omnia-. quia ille per omnia legem custodiat, qui, cum sit eruditus in lege, sub lege natus et supra legem deuotionis suae gradum prouehens, liberatus a lege — Christus enim nos redemit a maledicto legis — non sine lege dei, sed in lege factus est Christi. aut certe sic per omnia legem custodiamus, si legitimam pueritiae atque adulescentiae disciplinam, iuuentutis conuersationem, senectutis maturitatem tramitemque singulis praescriptum aetatibus nequaquam uitae nostrae usus excedat.