Expositio Psalmi CXVIII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
uirgo peperit, puer natus ex uirgine est, nihil debet muliebri hereditati. quasi filius mulieris non tenetur. cerne medium parietem maceriae iam solutum, qui interiorum affectuum concordiam diuidebat et in diuersum excitabat dissensiones corporalium passionum. ueni ergo secura; cupio uidere faciem tuam et audire uocem tuam. ueni, ut iam me non per retia uideas, sed facie ad faciem uultibus amatoris dilecta potiaris. ethice ista decursa sint; mystica autem illa, si possumus, uel linea intueamur extrema.