Expositio Psalmi CXVIII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
Et tu si habeas fundatum parietem, non illum medium qui domus unius separet membra, sed aedificatum supra fundamentum apostolorum et prophetarum, ut compaginata eius structura crescat in templum nec disterminet eius interna sed muniat, si habeas ergo in te aedificationem dei et ad orientem pateant semper fenestrae tuae, uenit uerbum, stat post tuum parietem — oculi enim domini super iustos —, prospicit per fenestras tuas.
Quae sunt fenestrae istae? legimus fenestras, de quibus dicit Hieremias: intrauit mors per fenestras, per quas intrauit auaritia, intrauit libido. oculus tuus fenestra est, intrauit mors per oculum tuum. si uideris mulierem ad concupiscendum eam, intrauit mors per oculum tuum. si uideris possessionem uiduae uel minoris et concupieris inuadere, indefensam putans aetatem esse uel sexum — sed non sunt indefensi quos dominus uult esse defensos —, intrauit mors per fenestram. si audieris decorem mulieris aut