Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

serpens profecto est, qui decursa hieme amictu corporis se uolebat exuere, ut specioso decore uernaret. idem ergo est ceruus ei serpens; ceruus habens cornua legis et gratiae — cornua eius duo sunt testamenta —, uelox gressu, impiger incessu, qui totum facile orbem percurrat uno momento, ubique celebrabilis; serpens quo-

que bonus, cuius priora dente legis non mordeant, posteriora non uulnerent euangelii lenitate. caput defendit a uulnere, qui legem uenit non soluere, sed tueri ab interpretationibus perfidorum. caudam in flagella diffundit liberam, cupiens aduersarios magis flagellare quam perdere. bonus coluber in gremium dilectae atque in ipsum intimae sinum mentis facilis inlabitur et adtactu nullo implicans ignem ossibus praecordia ipsa depascitur.