Expositio Psalmi CXVIII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
coluber illi non erat noxa, sed praeda. cibus erat serpentini uirus adloquii et c-ibus laudis. de quo dicebat: deus, laudem meam ne tacueris, quoniam os peccatoris et os dolosi super [*](8 cf. Cant. 2. 9 9 cf. Ps. 103, 15 12 cf. Ioh. 6. 46 13 cf. Matth. 11. 27 17 Matth. 8. 29 20*Ps. 118, 42 22 ef Ps. 41. 2 25*Ps. 108, 2 ) [*]( 2 iis r 3 mittuntur AR 4 plurimarum] add. igitur av habet dominus 0 o etiam om. 0 7 espectes A expeetet GMmlPR 8 hinnulo GLNORmlav 10 caprea] capreola O 11 dorcas eodd. av dorcaticon AGmg.m2MNPTa dioratieon GMmgm2R diorcation 0 dorcadion v enim MNv acatior a quod 0 12 hoc om. v aptiusl acutius av, add. a OR pr. et alt. uidet Ov quis MNOav 13 ipsi MN 13.14 hinnulus GMNOav 16 ex] de O18 hinnulum GMNOav 21 quia MNOav uerbis] sermonibus v 22 senms AGml 26 quoniam] quia NTa quo R alt. os om. a )
bonus ceruus in medio uiperarum innocuus pascebatur. illi trisulcis ore linguis micabant, hunc autem sancta pascebat oratio, immo cibum obtrectantibus offerebat. respondit obtrectantibus sibi uerbum, uerbum enim cibus est; denique non in pane solo uiuit homo, sed in omni uerbo dei. uiderunt me, inquit, et mouerunt capita sua. maledicebant. ego autem benedicebam. maledicebant qui obtrectabant, benedicebam qui uerbum domini praedicabam.