Expositio Psalmi CXVIII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
et cum Petrum legimus Christus inluminat, et cum Paulum legimus Christus inluminat. curauit Paulus, Christus inluminauit, quoniam inuocato domini Iesu nomine resurrexit cuius sanatus est munere. suscitauit mortuam Petrus, Christus inluminauit; et ideo ait: inluminans tu mirabiliter a montibus aeternis.
Nos igitur, qui montes esse non possumus, stemus in montibus uel in collibus, ut, cum miserit piscatores suos dominus et uenatores, ut uenentur eos, qui super omnem montem sunt uel super omnem collem, id est in legis et prophetarum praeceptis et noui et ueteris testamenti cognitione omnem habentes conuersationem, in- . ueniant nos paratos et uelut bonas colligant spicas oportuno missi [*]( 7*Cant. 5. 6 12*Hier. 16,16 16 cf. Ps. 8.3,7 19 ef. Act. 14. 7—10 20 cf. Act. 9, 37—41 21 Ps. 75, 5 28 cf. Matth. 13, 30 ) [*]( 1 et] add. cum G (s. l.) JIXTa apparet GMNPmlRTa 2iis u 4 sit tibi G si tu Mm2 sibi Ar gratia GMmlNRuv gratiae P 5 atque] et M postulet Mm1NT 7 exiuit] transiuit MN 10 reperiuntur G0Pm2av alt. in orn. N 15 alt. in om. MNO gratia — 16 fletas otn. N 16 disciplina Ov ut om. A ualle T 17 et cum — 18 alt. Christus iniuminafc om. APrnl 19 paulum 0 inluminauit] illuminat MN 21 iniuminas PmlRT 25 pr. super — 28 spicas om. N 28 uelud MRml opportuno v ) [*]( LXII. Ambros. Para 5. Petachenig. ) [*]( 8 )
Si in tempore messis, quo diriguntur isti, meriti maturus expectes, salientem in montibus poteris intueri et uidebis dominum Iesum similem capreolo aut hinulo ceruorum super montes Bethel. salit enim super ecclesiam, quae est domus panis, eo quod fidelium corda confirmet. merito sicut capreola, quia caprea in altis pascitur.