Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

hunc mundum dilexit, amari se exigit qui omnes amat, quia cantas est. concupiuit mandata dei ut bonus seruus, ut cultor sedulus; concupiuit non ut amator meretriciam copulam, non ut auarus pecuniam, non ut luxuriosus lasciuiam. de illis enim lex dicit: non concupisces, dominum autem deum praecipit diligendum et tenero quodam atque interno amandum cupiditatis affectu. et quia amicus est qui diligit, seruus est qui timet, quasi amicus qui omnia fecerit quae praecepit ei dominus: uos, inquit, amici mei estis, si feceritis quae ego praecipio uobis.

In tua iustitia uiuifica m e. audet et dicit, eo quod illa uera sit uita quae uiuit secundum dei iustitiam, quam uiuebant apostoli. immo quam uiuunt: sunt enim qui uiuentes mortui sunt et qui mortui uiuunt. denique alii descendunt in infernum uiuentes, alii, cum sint corpore mortui, meritis suis uiuunt. sunt enim qui non gustabunt mortem, donec uideant filium hominis die iudicii reuertentem, quando cum gloria sancti resurgent.