Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

tuae igitur gloriae participationc quid erimus, cuius sumus obprobrio gloriosi? dorsum meum posui in flagella, maxillas meas in palmas, os [*](1* Ps. 118. 39 3*1 Cor. 4. 4 8 cf. Ioh. 1.9 I Petr. 2. 22 16*Ps. 68, 20 19 cf. I Cor. 1, 23 23*Hebr. 11. 26 26*Esai. 50, 6 ) [*]( 1 aufer] add. a me Ov obprobrium] add. et contemptum 0 2 explanat R 3 quidem om. 0 mihi quidem Pv 4 iustus 0 5 et sic GOv et se Mm2 9 esse Tm2 inuentum — dolum NmlPmlT inuentus est dolas in oreeiusO lOestO etom-a profeta R 12 suicnpiebat v 13licet penitentia 0 oblitam JfNT uel ablatum s. I M 15 deum om. APBT deprecatur MNOT auferat illud MN 16 propheta dixit 0 profeta R 17 christus G sit christi R 24 tuum om. Mm1NT )

106
autem meum non auerti a confusione sputor u m. ecce obprobrium tuum, domine, in quo salus est uniuersorum,

in quo mundi redemptio, per quod obprobrium coepimus non erubescere qui erubescebamus, non confundi qui confundebamur. denique scriptum est: accedite ad eum et in lumina mini, et uultus uestri non erubescent. hoc obprobrium auferri a nobis nolumus, obprobrium crucis domini Iesu, quo nostra auferuntur obprobria. sicut enim maledictum factus est, ut nostra maledicta deleret, homo factus est, ut leuaret hominis infirmitates, ita obprobrium factus est, ut omnium auferret obprobria.

Non uno tempore, non semel abstulit obprobria, aufert cotidie. peccatum incidimus, non unum, sed multa: cooperti sumus obprobrio et confusione. uenimus ad baptismum: dilutum est omne peccatum et cum peccato obprobrium. abstulit obprobrium meum dominus Iesus obprobrio suo, quia crucifixus est mihi, quia, qui-

cumque baptizati sumus in Christo, in morte ipsius baptizati sumus. non habeo quod auferri petam. sed post baptismum incidi obprobrium, debeo agere paenitentiam, ut dicam: aufer a me obprobrium meum. si non agam paenitentiam, quomodo dicam: aufer a me obprobrium meum, cum hoc ipsum peccati obprobrium sit, quia non ago paenitentiam? si autem paenitentiam, ut oportet, ago, recte: aufer a me obprobrium meum quod suspicatus sum; iudicia enim tua dulcia.