Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Sume igitur has nares, o homo, ut a graue olentibus florulenta secernas, et tunc uiuificabit te dominus. cum enim aduerterit quod de ipso petis, ut auertat oculos mentis tuae a uanitate, cooperatur animae tuae, ut, si specie aliqua capitur aut duritia et infirmitate non flectitur, flectat eam iugo uerbi et habenis suis regat, ut uoluntate dei abducatur a uitiis et uitae odorem capiat aeternae. [*]( l*Hiob 27. 3 4*Cant. 7, 4 6 cf. Ps. 132, 2 11*11 Cor. 2, 15 23.24 cf. Ps. 118, 37 ) [*]( 2 auertantur a fetore 0 fetore MN foetore GP 3 quoddam] pergit A 6 ungentum P sacerdotes Mml descendit de capite av 9 emineatque N 10 fetida AOR foetida NP 12 a fae (fe-) tidis Gm2MNPTa et foetida v 13 hae] ecce Mm2NT eae P praeeelsae a 15 detergit MNPTa 19 — um est — 23 dominus ont. N 20 suauitatis MmIPT est ecclesiae 0 23 uiuificauit Pml auerterit O 25 specie si O et] aut Ov 26 flectitur] flectatur G abonis GR auenis Pml )

102