Expositio Psalmi CXVIII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
si auid occurrat quod horreat oculus tuus, clauditur aut auertitur. in salo saeculi huius fluctuas, influit sentina uitiorum; in hoc nauigio tui corporis mouetur aestus cupiditatum, et non auertis oculos animae tuae, ne uideant sentinam libidinum, ne aspiciant mundi huius stercora, ne faetor inmundus nares repleat tuae mentis, in quibus spiritus sanctus [*]( o ef. Luc. 21, 34 8 cf. Ps. 143, 4 cf. Ps, 118, 37 14*Ps. 39, 5 ) [*](def. A) [*]( 3 qui] quia y quae] qui Gral 4 possunt M 5 tert. in om. 0 cogitatione Mm2 6 nostram Mm2Rm2a7 aftluere codd. praeter R 8 uideant uanitatem 0 10 tu om. OR forte] add. dum Mm2 11 offundit Gm2 offendat Mm1Nm1Tm1 ostendat Nm20Tm2effundat a inferat 0 13 est domini] dei est 0 animae - 14 est om. N, add. auertas Nm2 huiuamundi OP 14 enim om. 0 15 euios Oeius] add. est P 17 adque Pml et M est om. 0 21 fetidi GMOPR 22 adque N 24 fluctuans T 25 commouetur Gm2 27 fetor MNO forte T odor (s. , I) nares T )
unde dicitur sponsae: nares tuae sicut turris Libani prospiciens faciem Damasci, eo quod unguentum ueri sacerdotis, quod de capite descendit in barbam, hoc est odor ille diuinus, odor gratiae spiritalis, qui de patre in Christo erat et sacramento incarnationis descendit in terras, ut omnia fuso replerentur unguento, emineat praecelsi potestate iudicii et nares repleat animae, ut bene olentia discernat et faetida, suauia sanctorum, qui possunt dicere: Christi enim bonus odor sumus deo, faetida peccatorum.
Hae sunt nares sicut turris Libani praecelsa supra mundum, et ideo prospicit faciem Damasci, gentilem scilicet populum, odorans fidem eius, cuius gratia delictorum suorum detergeret faetorem. facies igitur Damasci fides est gentium nullo obumbrata amictu, nullo adoperta uestitu, nuda ac libera, caelo magis intenta quam terris.