Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

ignoret igitur gentilis ille quod non didicit, ignoret quod non credidit: tibi ignorare non licet quod confiteris. Christus non in uanitate uenit, sed in uirtute, non inflauit sensum hominis, sed uiuificauit, non caecitatem cordis, sed inluminationem mentis operatus est. inflammauit cor tuum, ut conprehendas quae mandatorum caelestium ratio, quae animae substantia, quae uitae futurae gratia, in quo statu posthaec erimus.