Expositio Psalmi CXVIII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
illa columna nubis specie quidem praecedebat filios Israel, mysterio [*]( 18 cf. Xum. 33 23 cf. Ex. 13, 21 26 ef. Ex. 33, 9 ) [*](1alt.ne Mm1T 2 uoluntaria MNOT uoluptuaria υ captat] carpat Nm1T carpit Nm2 3 accepit AP m1 Rm1 illum A 4 commeatum AOm1Pm1 commeantum MNT commeantium a 5 parata] add. sibi a ambulat 0 aceepit APml 6 iis v 7 sequuntur av dextera Gv 10 omnibus] add. sit Mm2 statuas Mm1N 12 quadriduum Pml interponnntur MN aqais] aliquis ARml quis Gm1 aliqui Rm2 17 et om. 0 19 chades AOB 22 oporteret ambuJare 0 25 demoueret AR 29 illa] add. autem av ) [*]( 6* )
Aliter quoque hanc interpretationem sumere licet. uenit in nube leui Christus in Aegyptum, hoc est: uenit in susceptione corporis in hoc saeculum; in nube uenit quem nebula corporis obumbrabat, sed leuis erat caro quam nulla sua grauabant delicta. quomodo enim peccatis grauaretur suis, qui auferebat omnium peccata populorum ? ecce, inquit, agnus dei, ecce qui tollit peccatum mundi. ante hesternum lectum est, quia stabat Iesus et habebat uestimenta sordida; mea enim peccata portabat.