Expositio Psalmi CXVIII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
qui igitur in Christo est, quomodo potest uanitates aspicere, cum Christus in carne sua omnes mundi huius crucifixerit uanitates? auertamus igitur oculos nostros a uanitatibus, ne, quod oculus uiderit, animus concupiscat; mystica enim differamus interim. utinam hac interpretatione possimus reuocare ad diuersa circensium ludorum atque theatralium spectacula festinantes! uanitas est illa quam cernis. pantomimum aspicis, uanitas est; luctatores aspicis, uanitas est.