Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

"utilitatem", non animae utilitatem accipere debemus prophetam declinare, sed utilitatem pecuniae. sanctus enim lucra ista non nouit, sed omnia haec detrimentum arbitratur, ut Christum lucretur. et recte; quod enim putamus lucrum esse pecuniae, damnum est animae, quia uirtutis est detrimentum. ergo secundum eos, qui ita acceperunt, ut optet propheta inclinari cor suum in testimonia et non in auaritiam, et nos congruimus ad sensum. atque utinam precem