Expositio Psalmi CXVIII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
Et quaeram, inquit, illam semper; non est enim mediocre, quod requiritur paradisi gratia, dei regnum, angelorum consortium inmortalitatisque domicilium. non ergo uno die quaeritur nec duobus aut paucis mensibus, sed quaeritur semper et quaeritur per omnia, ut meritorum multa concurrant suffragia; διὰ παντὸς enim et \'omne tempus\' significat et \'per omnia\'. cum dicit igitur \'quaeram\', sine fine dicit esse quaerendum. sed non satis est quaerere, nisi intellegas quod requiris.
Ideoque ait: da mihi intellectum, et perscrut ab or legem tuam et custodiam illam in toto corde meo. quaerendum primum, deinde intellegendum perscrutandumque legis omne mysterium et in corde custodiendum. quis autem potest custodire legem dei, nisi intellectum acceperit? qui autem intellegit et scrutatur, scrutando in semitam mandatorum deducitur.
in quo illud aduertendum, quia lex est lustitia, mandatum [*](l*Caut. 2. 7 10.14*Ps. 118. 33 12 cf. Rom. 2. 14-15 22*Ps. 118. 34 27 cf. Ps. 118, 35 ) [*]( 1 alios] alienos NT suscitaret N aut resuscita leritis om. 0 3 . 5 iis v possunt Gav 6 in om. a 8 egrediatur Mm2NT alt. habet om. a 10 iustificationura MN 11 im M eius om. M 12 turbine seculi 0 turbidine PmlBml 13 lex sit sibi av legis habens 0 14 inquit OtN. Mm1 15 mediocre enim 0 16 immortalitatis (om. que) MNO 18 per omnia queritur ut multonim meritorum (multa om.) 0 20 semper queram 0 quaeram semper v 21 est s. I- R, om. A 22 ait} add. II G IIdo uersu 0 scrutabor A. 23 et] ut AOm2R 27 scrutatur] add. et MNO 28 quoj quod PR, add. est MNT )