Expositio Psalmi CXVIII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
Et addidit ecclesia dicere: laeua eius sub capite meo et dextera eius conplectetur m e. adiuraui uos, filiae Hierusalem m, i n uirtutibus e t fortitudinibus agri, si suscitaueritis et resuscitaueritis caritatem usque quo uoluerit. et istae mansiones sunt uia regali incedentis ecclesiae;
m u 11 a e enim sunt mansiones apud patrem meum, testificatur dominus Iesus: ecce uenio et accersio uos. bona mansio sapientiae et siue in laeua eius siue in dextra bona [*]( 4 cf. II Cor. 11, 25 5 cf I Thess. 2. 9 11 Ps. 33, 9 12 cf. Cant 2, 3 13 cf. Num. 13. 2-1 17*Xum. 13.28 *Ps. 33.9 19*Cant. 2,6-7 24*Ioh. 14.2 26*Ioh. 14. 3 ) [*]( 1 bonum] add. est Bav uulnerari hac 0 3 uulneratae AJMRml sant dilectionis] caritatis ego sum Mm2 dilecrioce Ga 9 pro ora. 0 lOreperieas MOPRm2v 11 coepit ceteros av 12 dominus suauis est. Suauis est dominus 0 sicut malum -18 est dominus mil. NT 14 botrionis AMPRα botri 0 15 alius] et alter M 16 pr. gnstauit om. Ma hiesu AR chaleph GM chaleb Pa Caleb v 17 lac et mel 0 18 quoniam 0 19 dicens M 20 dextra AOR amplexabitur 0 adiuro N 22 et resuseitaueritis om. 0 24 sunt om 0 regalis Om2 ineedentes OPml 25 meum] nostrum N 26 ecce] et: ecce Ov accerso AG 27 dextera GMN aυ )
sinistra, quoad usque transeamus terminos tuos. hoc dixerunt missi a Moyse nuntii ad regem Edom, hoc est ̒terrenum, quia terrena omnia siue in dextra siue in sinistra mala sunt. mala mansio insipientia, mala mansio intemperantia, et ideo pertransit has mansiones Hebraeus; non deuertit ad eas, sed pertransit, ut perueniat ad sinistram sapientiae et dexteram et in ipsis maneat, ubi diuitiae simplicitatis, ubi gloria, ubi longitudo uitae est; longitudo enim uitae in dextera eius, ut ait Salomon, in sinistra autem eius diuitiae et gloria.