Expositio Psalmi CXVIII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
Animarum igitur nostrarum auriga Iesus, qui nos quoque uult ascendere equos nostros, hoc est nostra corpora, sed uigilare semper, ne dicatur nobis: dormitauerunt qui ascenderunt equos. transeundum est hoc mare inpigre. uix transitur [*]( 2*1 Cor. 9. 24 3 II Tim. 4, 7 6*Hab. 3- 15 10*Hab. 3, 8 21 cf. Rom. 8, 2 27 Ps. 75. 7 ) [*]( 1 est nobis M 3 cucnrrit ita 0 5 suos om. 0 6 mare GTa mari eel. v 8 aquariim] add. multarum av commouerunt N 9 surgentes NO cerLmoniis GNOPRm2 10 ascendi 31 v 13 constricti] add. sunt Αυ se om. M 14 bonam Ga 16 istius mundi M 17 admira:.dum T 19 testamento] add. erat AOav 20 conuertebantur a 21 iis Gυ heis (he in ras.) M currebat MNPm1Rm1T 22 totius mundi partes 0 23 equorum uita MNa 24 asceaderet A 26 corpora nostra 0 uigilare] add. debemus O 28 hoe om. 0 ) [*]( LXIL Ambrus. Pars 5. Petschenig. ) [*]( 6 )
Sequitur quinta littera \'He\', quae significat Latine \'est\' uel, ut alibi inuenimus, \'uiuo\'. conuenit sibi utraque interpretatio; qui enim est, uiuit et qui uiuit, est. denique gentiles non sunt et ideo non uiuunt, sed mortui sunt. Iesus autem heri et hodie ipse est et in saecula, et qui est, uiuit; uiuo enim ego, dicit dominus. quomodo enim potest non esse qui uiuit ? uiuit autem Iesus, qui etiam mortuos uiuificat et uocat quae non sunt tamquam quae sint.