Expositio Psalmi CXVIII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
humiliata est in puluere anima mea i et adhaesit in terra uenter meus. paenitentiam [*]( 14.23 Ps. 118, 25 17*Gen. 3.19 21 cf. II Cor. 12.3—4 24TS. 43,26 ) [*](2fecit GPR 3 consilia hominum O 4 consilia plerumque incerta 0 ex] et GJINPRT,om. 0 euentus G, add. Explicit de tertia littera (litera IIIT). Incipit de (quarta de AmI) littera quarta (IIII littera T) APRT, om. eel. 7 Deleth (Deleht Nm2 Daleth av) post Hebraeos tr. MNav 9sensu AOPm1v eorum enim M est eorum O 11 a om.GMm1NRm1T ex] e b 12 est enini 11 14 coepit av 18 non pitauerit inherendum 0 19 huius om. 0 saecolari3 om.AR 20 eicitur G, add. est 0 21 ad quem] atque Gml ad quae Gm2 v 22 ergo] enim M terra G deploret v )
Loquatur ergo Adam: adhaesit pauimento anima ni e a. qui ante beatissimus auram carpebat aetheriam, curas uitae huius et taedia nesciebat, is nunc sollicitudine mundi huius, luxuriae studio pecuniaeque cupiditate curuatus ut uulpis foueis se inserit latibulisque terrestribus. merito adhaerebat pulueri qui se leuare non poterat, nisi eum supra crucem suam Christus leuasset, merito adhaerebat pauimento qui se abscondebat a Christo. non adhaeret pauimento cui dicit Iesus: sequere me. non adhaeret pauimento qui audit et sequitur legem dicentem: post dominum deum tuum ambulabis et ipsi adhaerebis.