Expositio Psalmi CXVIII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
nostra, ne stillet, et indiuidua uirtutum conpage solidanda, ut possit regis aeterni seruare mysterium. ceterum is, quicumque est facilis in uerbis, uelut plenus rimarum hac atque illac effluens interiora euacuat sua et exterioribus passionibus inundatur, tegere se nesciens nec tenere uerbum quod acceperit, sicut sancta Maria, quae conseruabat omnia uerba in corde suo, ne quid ex eius corde deflueret.
Tali se munitam dote uirtutum ecclesia loquitur, ut digna uideatur in cuius inuitatus sponsus succedat hospitium; hinc primum se praesumit esse placituram, si bene tectam et fida seruantem silentia Christus aspiciat: ecce es, inquit, formosus, consobrinus meus, et quidem pulcher; adclinatio
nostra opaca, trabes domorum nostrarum cedri, lacunaria nostra cypressi. laudat sponsi decorem ecclesia, quem plus unusquisque tacito laudat affectu et fidus mysteriorum interpres tacendo plus praedicat; nam qui arcana diuulgat, inminuit Christi decorem. ideo nemo mittat margaritas suas porcis, ne conculcari faciat ornamenta pretiosa. non ergo in tabernaculo loquacis et garruli, quia in multiloquio peccatum admittitur, sed in uiri serii, qui sit parcus alloquii nec sermonis intemperans et uerborum sobrietate temulentiam loquacitatis euitans, caput suum Christus inclinat. [*]( 7*Prou. 3, 21 10 cf. Terent. Eun. 105 12 cf. Luc. 2, 51 16 fida silentia — Uerg. Aen. 3, 112 17*Cant. 1, 16—17 (15—16) 23 cf. Xatth. 7. 6 25 cf. Prou. 10,19 ) [*]( 4 sij sed MNPRTm1 sed et ne Gm2Tm2 mansio 0 cod. Monac . 2564 5 e] ex 0 fluenta GmlR 6 ideo Mm2 8 inuidia N 9 seruire AR mysterio ARm2 11 sua euacuat 0 tergere N 13 quod Gmla ore a fluet Ghnl flueret MNPT 14 munita AR monitam P 16 fide P fidam a 17 christo MmiN inquit es M inquid N 20 caedri ARa laqueria G laquearia Mtnl cr.preisi GNOav 22 archana GMNOPR 23 mittit NT 25 in om. GMNOPa 26 alloquio R 28 christo N reeJinat a )
Et merito opacam significat adclinationem, quia in ecclesia constitutos uirtus obumbrat altissimi. hac umbra Dauid protegi se postulabat, ne eum per diem sol ureret uel luna per noctem; hanc umbram spiritalis ministrat gratia torrida saeculi huius et mundi aestiua fugientibus. opaca igitur adclinatio Christi et ecclesiae, quibus dei paris aeterna illa requies adspirat.