Expositio Psalmi CXVIII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
crebrae enim persecutiones ecclesiae iustorum nobis titulos martyrii uictoriis ediderunt. itaque sicut aurum bonum, ita ecclesia, cum uritur, detrimenta non sentit, sed magis fulgor eius augetur, donec Christus ueniat in regnum suum et reclinet caput suum in ecclesiae fide. qui cum uenisset ad oues perditas domus Israel, non habebat ubi caput suum reclinaret: nunc autem iam redolet fides ideoque dicit ecclesia: nardum meum dedit odorem suum et dicit cum praesumptione, expectans retributionem.
Fragrat unguentum gratiae, ex quo uirgo generauit et dominus Iesus sacramentum incarnationis adsumpsit. colligatio, inquit, guttae consobrinus meus, botryo Cypri frater meus mihi. inter media ubera mea requiescit. corpus enim suscipiens dominus Iesus c-aritatis se uinculis inligauit et non solum se membris nostris et passionibus naturalibus, sed etiam cruci uinxit ideoque sicut botryo in ecclesiae fide et morali requiescit gratia.
nardum Cypri consobrinus meus, in uineis Engaddi. si locum quaerimus, regionis cuiusdam est [quia in Iudaea et loeus sic dicitur], in qua opobalsamum gignitur: si interpretationem, Engaddi \'temptatio\' Latine [*]( 1 cf. Matth. 11, 30 3*Cant. 1, 11—12 (10—11) 13 cf. Matth. 10, 30 l4*Cant. 1. 12 (11) 18*Cant. 1, 13 (12—13) 24*Cant. 1, 13-14 (13) ) [*]( 1 attottent a 4 rex] add. est au 5 sua] add. est Gm2Mm2N, ueniat Pm2 iis v quae a 6 sed] et Gml 9 titulos] add. et v martirum 0 uictorias JÜlPav 10 sed om. Mm1NTa 11 capud 0 12 fidem 0 13 israhel P 14 nardus GMNOPm2aυ mea GMOPm2av 17 fraglat AMPm2T flagrat GOPmlR 19 botrus lana:? (ex botry), 0 20 mea om. GOPR 22 aJliganit M 23 fixit Gml uel unxit R s. l. m2 botry Gm1 botrus 0, add. est Gm2T 24 nardus Mm2Nm2OPm2Rmaυ 25 Engaddi bis av cuiusdam regionis T 26 est cuiusdam G est om. Oav quia—dicitur delui quia] quae AGORmlav et] estGOav qua AGOR qaocet.av 27 Engaddi om. Gm1a )