Expositio Psalmi CXVIII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
adtolle ergo oculos semper ad dominum tleum tuum et quaere deum, ut inuenias. erige ceruicem; redimicula, non uincula geris. muta quoque animalia redimiculis gaudent et falerari sibi magis quam nodari uidentur. genae sicut turturis praeferant insignia uerecundiae, [*]( 8 . 15 Ps. 118. 17 9*1 Cor. 7, 22 ll*Esai. 49, 6 13 ci. loh. 8, 34 l!*Luc. 17, 10 19*Cant. 1. 10 (9) 22 cf. Mattli. 11, 30 ) [*]( 1 alia AamlXTb 2 studiose a quod Rv 3 eum Gm1P postulet eam MN 9 seruus in domino M 10 quare-domini om. v fauore 0 H uocare AGOPR 13 alt. et] sed T 16 qua] quam AGmlRml beatasemis orn. AGmlMNOPRTml 17 si om. 0 poseit O 18 serui Pm2 19 canticis cantieorum 0 20 turtures Pml 21 alt. est fYm. MT caritatis AGMm1PT earitatis est Mm2N castitatis est 0 22 iugum christi MN putas 0 eeruici Gml 23 deum om. MNPRT 24 ut] et a inuenies Pmla geris non uincula MNT 25 multa NPTv 26 nudari AGmlORa uinculari v, add. sibi T turtares Pml praeferent a )
Similitudines, inquit, auri faciemus tibi ex distinctionibus argenti, quoad usque rex in declinatione sua. ex his enim, qui ex lege sunt et prophetis, mediocriter ante crediderant gloriam domini lesu, sed hereditas eius diffusa per populos quo frequentius examinata, hoc amplius est probata:
crebrae enim persecutiones ecclesiae iustorum nobis titulos martyrii uictoriis ediderunt. itaque sicut aurum bonum, ita ecclesia, cum uritur, detrimenta non sentit, sed magis fulgor eius augetur, donec Christus ueniat in regnum suum et reclinet caput suum in ecclesiae fide. qui cum uenisset ad oues perditas domus Israel, non habebat ubi caput suum reclinaret: nunc autem iam redolet fides ideoque dicit ecclesia: nardum meum dedit odorem suum et dicit cum praesumptione, expectans retributionem.