Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Tamen, quo minus uideatur petitio adrogans, bene addidit: seruo tuo, in quo et humilitatis est gratia et praemium seruitutis. qui enim uocatus est in domino seruus, libertus est domini; quare non praesumat fauorem domini, tam pretioso emptus sanguine ? magnum tibi est uocari puerum meum quasi ad seruum dicitur. si quis ergo est seruus et bene seruit domino et nihil facit quasi seruus peccati, sed qui dicit: seruus inutilis sum, quod debui facere feci, bene is dicit: retribue seruo tuo.

Gloriosa seruitus, qua pro nobis seruiuit et Christus. beata seruitus, qua et tu seruis, sed ita, si nihil possit aduersarius de tuo sibi seruitio uindicare. amat ergo Christus boni libertatem seruuli; denique in Canticis dicit: quam speciosae factae sunt genae tuae sicut turturis, ceruix tua sicut redimicula! uultus liberior est, ubi est castitatis conscientia, et portare Christi iugum suaue est, si ornamenta putes ceruicis tuae esse, non onera.