Expositio Psalmi CXVIII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
at illi conferebant inter se dicentes: quid faciemus istis hominibus? et dimiserunt eos. gloriabatur ergo Petrus et unusquisque apostolorum, quia digni habiti sunt qui iniuriam pro Christi nomine sustinerent. recte ergo tunc dicerent singuli: etenim sederunt principes et aduersum me detrectabant.
Sederunt principes aduersus Esaiam et disputauerunt, ut secaretur; sed non timebat eos, qui dicebat: audite, principes Sodomorum. sederunt aduersus Hieremiam, ut mitteretur in lacum; sederunt aduersus Zachariam, qui occisus est inter templum et altare; sederunt aduersus Susannam et contra castitatis feminam iudicabant, sed ut ostenderetur principum bonum non esse concilium, excitauit pueri spiritum dominus et quam principes ream mortis pronuntiauerant, eandem propheta totius innoxiam criminationis absoluit.