Expositio Psalmi CXVIII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
Meritoque dicit: concupiuit anima mea desiderare iudicia tua in omni tempore. quod utique non facit nisi liber a uinculis, non solum a uinculis sollicitudinis saecularis, sed etiam a uinculis caritatis humanae. uincula conplura sunt in hoc saeculo: uincula sunt desideria uiuendi, uincula sunt oblectamenta uoluptatum, uincula sunt honorum, uincula coniugii. denique dicit tibi bonus magister: solutus es ab uxore? ne quaesieris uxorem.
nec tamen peccat qui morem acceperit, sed innectit sibi uincula mentis, quia sollicitus est quomodo placeat uxori — beatior esset, si deo soli placere desideraret -, carnis autem, quia ligatus est qui sui non habeat corporis potestatem. ergo quia mandatum dei est, quod legis oraculo et apostolico sermone depromptum est, ne quis uxorem diuitias honorem necessitudines deo praeferat, qui autem praetulerit, fit obnoxius iudiciis dei, ideo prius poposcit, ne abscondat ab eo deus mandata sua. qui enim mandata cognouerit et custodierit, non refugit iudicia diuina, sed desiderat meritoque tamquam reuelatis sibi mandatis ait: \'concupiui desiderare iudicia tua in omni tempore-.
Non dixit \'concupiui iudicia\', sed \'concupiui desiderare\'. sicut enim uita uiuere plus est quam uiuere — uiuere namque commune etiam huius est uitae, uita autem uiuere beatorum est —, sic concupiscere, ut desideremus iudicia dei, plus est quam desiderare iudicia; concupiscimus enim desiderare, quasi non sit potestatis nostrae desiderium, sed gratiae dei. cum enim dominus oblectari [*](5*P.s. 118, 20 11*1 Cor. 7. 27 15 cf. I Cor. 7, 4 16 cf. Deut. 6. 5. 33, 9htth. 10, 37 21. 23 cf. Ps. 118. 20 25 cf. Ezech. 18, 9 ) [*]( sib.2 pauescat G struat Gml seruit N 4 sibi congregat quae AOR sibi] add. nec senectus perditum dare Gm2Tm2a 7 all. non] nee Av 8 humanae caritatis MN conpluria GPR 14 soli deo 0 desiderasset. Carnis autem alligatus est oinculis qui 0 15 camis] carni Gml cernis Gm2MNRΤαv qui sui] quis ac APR quis Gm1 habet GJINOTav 16 dei om. AR 1spraeferat deo M sitif 19 alt. mandata] add. dei AOv 23 pr. concupiuit Pm1 sed) add. AR 24 sic PT 25 est etiam huius 0 27 enim om. R )
neque enim aegrotus uri desiderat uel incidi, ut pcssit recipere sanitatem. refugit qui grauius aegrotat, ne uratur, ne incidatur, ne alligetur, ne abstineatur a cibo; qui autem salutarem habet ualitudinem, medico securus occurrit. unde etiam dominus non otiose ait: desiderio desideraui hoc pascha manducare uobiscum, non solum desiderans, sed etiam geminato desiderio concupiscens remissionem tribuere peccatorum. concupiscamus ergo et nos desiderare iudicia dei—bona conscientia quae, cum examinatur, probatur-et concupiscamus desiderare in omni tempore, ut nullum momentum bonae praetereat uacuum cupiditatis.