Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

uolebat ipsam cultus diuini conprehendere ueritatem et ideo, ut ab oculis suis uelamen discuteret, conuersus ad dominum precabatur dicens: adaperi oculos meos, et considerabo mirabilia delege tua. intellegebat uere militiam esse caelestem, quam posset unusquisque ex lege cognoscere, cui tamen dominus reuelasset. quis enim de terrenis ad caelestia, de umbra ad claritatem, de exemplari ad penetralia ueritatis humano gradu sine diuino ductu possit ascendere?