Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

bum unicum apud patrem se diffudit in plurima, quia de plenitudine eius omnes accepimus. itaque si uideas singula omnium, quae creata sunt in ipso, uidebis in singulis unum uerbum esse omnium, cuius pro captu nostro participes sumus. in me uerbum est humanum, in alio uerbum caeleste, uerbum angelorum in plerisque, sunt qui habent uerbum dominationum et potestatum. uerbum est iustitiae, uerbum castitatis, uerbum prudentiae, uerbum pietatis, uerbum etiam uirtutis. sic unum uerbum multa sunt et multa uerba unum sunt. nec uero arduum est istud aestimari, cum legerimus, quia omnia potest spiritus sapientiae.