Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

sed sit hoc baptismum passionis, quo etiam sanguine suo unusquisque mundatur. est baptismum etiam in paradisi uestibulo, quod ante non erat. sed postea quam peccator exclusus est, coepit esse romphaea ignea quam posuit deus, quae ante non erat, quando peccatum non erat. culpa coepit et baptismum coepit, quo purificentur qui in paradisum redire cupiebant, ut regressi dicerent: transiuimus per ignem et aquam; hic per aquam, illic per ignem, per aquam, ut abluantur peccata, per ignem, ut exurantur. sed, quod est grauius, et hic ignem et illic sustinemus.